MYSTERIA GAUDII (Feria II et Sabbato)
Introductio
Deus, in auditórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Filio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum.
Amen.
PRIMUM MYSTERIUM – Angelus Dómini nuntiàvit Maríæ
“Missus est ángelus Gábriel a Deo ad Vírginem Maríam. Et ingréssus ad eam dixit: «Ave, grátia plena, Dóminus tecum… Concípies… et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum»”. (Lc 1,26-28.31)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
SECUNDUM MYSTERIUM – María Elísabeth vísitat
“María ábiit in montána cum festinatióne,… et salutávit Elísabeth. Quæ repléta Spíritu Sancto exclamávit: «Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui…»”. (Lc 1,39-42)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
TERTIUM MYSTERIUM – Iesus in Béthleem náscitur
“Péperit María fílium suum primogénitum, et pannis eum invólvit et reclinávit eum in præsépio…”. (Lc 2,7)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
QUARTUM MYSTERIUM – Puer Iesus in templo præsentátur
“Tulerunt Iesum in Hierosolymam ut sisterent Domino”. (Lc 2,22)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
QUINTUM MYSTERIUM – Puer Iesus in templo invenítur
“Dixit Mater Iesu ad illum: «Fili, quid fecísti nobis sic?» …Et ait ad illos: «Nesciebátis quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse?»”. (Lc 2,48-49)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
SALVE REGINA
Mater misericórdiae,
Vita, dulcédo, et spes nostra, salve.
Ad te clamámus
éxsules fílii Hévae.
Ad te suspirámus,
geméntes et fléntes
in hac lacrimárum valle.
Éia érgo, Advocáta nostra,
íllos túos misericórdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum,
benedíctum fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsílium, osténde.
O clémens, o pia,
o dulcis Virgo Maria.
MYSTERIA LUCIS (Feria V)
Introductio
Deus, in auditórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Filio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum.
Amen.
PRIMUM MYSTERIUM – Iesus in Iordáne baptizátur
“Venit Iesus a Názareth Galilææ et baptizátus est in Iordáne ab Ioánne… et vox facta est de cælis: «Tu es Fílius meus diléctus; in te complácui»”. (Mc 1,9.11)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
SECUNDUM MYSTERIUM – Iesus apud Canénse matrimónium se autorevélat
“Deficiénte vino… dicit mater Iesu minístris: «Quodcúmque díxerit vobis, fácite». Hoc fecit inítium signórum Iesus in Cana Galilææ et manifestávit glóriam suam”. (Gv 2,5.11)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
TERTIUM MYSTERIUM – Iesus regnum Dei proclámat et ad conversiónem invítat
“Venit Iesus in Galilæam prædicans evangélium Dei et dicens: «Implétum est tempus, et appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite evangélio». (Mc 1,14-15)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
QUARTUM MYSTERIUM – Iesus in monte transfigurátur
“Assúmit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem eius et ducit illos in montem excélsum seórsum. Et transfigurátus est ante eos”. (Mt 17,1-2a)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
QUINTUM MYSTERIUM – Iesus Eucharístiam instítuit
“Et accépto pane, grátias egit et fregit et dedit eis dicens: «Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc fácite in meam commemoratiónem». Simíliter et cálicem, postquam cenávit, dicens: «Hic calix novum testaméntum est in sánguine meo, qui pro vobis fúnditur»”. (Lc 22,19-20)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
SALVE REGINA
Mater misericórdiae,
Vita, dulcédo, et spes nostra, salve.
Ad te clamámus
éxsules fílii Hévae.
Ad te suspirámus,
geméntes et fléntes
in hac lacrimárum valle.
Éia érgo, Advocáta nostra,
íllos túos misericórdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum,
benedíctum fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsílium, osténde.
O clémens, o pia,
o dulcis Virgo Maria.
MYSTERIA DOLORIS (Feria III et Feria VI)
Introductio
Deus, in auditórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Filio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum.
Amen.
PRIMUM MYSTERIUM – Iesus in horto Gethsémani orat
“Venit Iesus in prædium, cui nomen Gethsémani, …et dicébat «Abba, Pater! Transfer cálicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu»”. (Mc 14,32.36)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
SECUNDUM MYSTERIUM – Iesus flagellis cæditur
“Pilátus trádidit Iesum flagéllis cæsum, ut crucifigerétur”. (Mc 15,15)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
TERTIUM MYSTERIUM – Iesus spinis coronátur
“Mílites autem… índuunt Iesum púrpuram et impónunt ei plecténtes spineam coronam, et cœpérunt salutáre eum: «Ave, rex Iudæórum!»”. (Mc 15,16-18)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
QUARTUM MYSTERIUM – Iesus cruce oneratus Cálvariæ locum adit
“Edúcunt Iesum, ut crucifígerent eum et perdúcunt illum in Gólgotha locum, quod est interpretátum Calvariæ locus”. (Mc 15,20.22)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
QUINTUM MYSTERIUM – Iesus in cruce móritur
“Erat autem hora tértia, et crucifixérunt eum… Et, facta hora sexta, ténebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. Et hora nona… Iesus, emíssa magna voce, exspirávit”. (Mc 15,25.33-34.37)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
SALVE REGINA
Mater misericórdiae,
Vita, dulcédo, et spes nostra, salve.
Ad te clamámus
éxsules fílii Hévae.
Ad te suspirámus,
geméntes et fléntes
in hac lacrimárum valle.
Éia érgo, Advocáta nostra,
íllos túos misericórdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum,
benedíctum fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsílium, osténde.
O clémens, o pia,
o dulcis Virgo Maria.
MYSTERIA GLORIAE (Dominica et Feria IV)
Introductio
Deus, in auditórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Filio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum.
Amen.
PRIMUM MYSTERIUM – Iesus a mórtuis resúrgit
“Dixit ángelus muliéribus: «Iesum quæritis Nazarénum crucifíxum. Surréxit, non est hic …Sed ite, dícite discípulis eius et Petro: præcédit vos in Galilæam. Ibi eum vidébitis, sicut dixit vobis»”. (Mc 16,6-7)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
SECUNDUM MYSTERIUM – Iesus cælos ad Patris glóriam ascéndit
“Dóminus Iesus, postquam locútus est discípulis, assúmptus est in cælum et sedit a dextris Dei”. (Mc 16,19)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
TERTIUM MYSTERIUM – Spíritus Paráclitus supra discípulos descéndit
“Discípuli omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus et Maria matre Iesu et frátribus eius …Et cum compleréntur dies Pentecóstes,… repléti sunt omnes Spíritu Sancto”. (Act 1,14; 2,13)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
QUARTUM MYSTERIUM – Maria Virgo in cælum assúmpta est
“Exaltáta est Virgo María super omnes cælos; veníte, omnes: magnificémus Christum regem, cuius regnum est ómnium sæculórum”. (Liturgia)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
QUINTUM MYSTERIUM – Maria Virgo in cælum regína coronátur
“Cæli regínam, María, te iure fatémur, ex cuius thálamo procéssit sol iustítiæ. Nomen tuum ita magnificávit Dóminus, ut non recédat laus tua de ore hóminum”. (Liturgia)
1 PATER NOSTER, 10 AVE MARIA, 1 GLORIA
Oratio Fátimae
O mi Iesu, dimítte nobis débita nostra, salva nos ab igne inferni, perduc in coélum omnes ánimas, praesértim illas quae misericórdiae tuae máxime índigent.
SALVE REGINA
Mater misericórdiae,
Vita, dulcédo, et spes nostra, salve.
Ad te clamámus
éxsules fílii Hévae.
Ad te suspirámus,
geméntes et fléntes
in hac lacrimárum valle.
Éia érgo, Advocáta nostra,
íllos túos misericórdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum,
benedíctum fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsílium, osténde.
O clémens, o pia,
o dulcis Virgo Maria.
Litaniae Lauretanae
Kýrie, eléison Kýrie, eléison
Christe, eléison Christe, eléison
Kyrie, eléison Kyrie, eléison
Christe, audi nos Christe, audi nos
Christe, exáudi nos Christe, exáudi nos
Pater de cáelis, Deus Miserére nobis
Fili, redémptor mundi, Deus Miserére nobis
Spíritus Sancte, Deus Miserére nobis
Sancta Trínitas, unus Deus Miserére nobis
Sancta María Ora pro nobis
Sancta Dei génetrix Ora pro nobis
Sancta Virgo vírginum Ora pro nobis
Mater Christi Ora pro nobis
Mater Ecclésiae Ora pro nobis
Mater divínae grátiae Ora pro nobis
Mater puríssima Ora pro nobis
Mater castíssima Ora pro nobis
Mater invioláta Ora pro nobis
Mater intemeráta Ora pro nobis
Mater amábilis Ora pro nobis
Mater admirábilis Ora pro nobis
Mater boni consílii Ora pro nobis
Mater Creatóris Ora pro nobis
Mater Salvatóris Ora pro nobis
Mater misericórdiae Ora pro nobis
Virgo prudentíssima Ora pro nobis
Virgo veneránda Ora pro nobis
Virgo praedicánda Ora pro nobis
Virgo potens Ora pro nobis
Virgo clemens Ora pro nobis
Virgo fidélis Ora pro nobis
Spéculum iustítiae Ora pro nobis
Sedes sapiéntiae Ora pro nobis
Cáusa nóstrae laetítiae Ora pro nobis
Vas spirituále Ora pro nobis
Vas honorábile Ora pro nobis
Vas insígne devotiónis Ora pro nobis
Rosa mýstica Ora pro nobis
Turris Davídica Ora pro nobis
Turris ebúrnea Ora pro nobis
Domus áurea Ora pro nobis
Fóederis arca Ora pro nobis
Iánua cáeli Ora pro nobis
Stella matutína Ora pro nobis
Salus infirmórum Ora pro nobis
Refúgium peccatórum Ora pro nobis
Consolátrix afflictórum Ora pro nobis
Auxílium christianórum Ora pro nobis
Regína angelórum Ora pro nobis
Regína patriarchárum Ora pro nobis
Regína prophetárum Ora pro nobis
Regína apostolórum Ora pro nobis
Regína mártyrum Ora pro nobis
Regína confessórum Ora pro nobis
Regína vírginum Ora pro nobis
Regína sanctórum ómnium Ora pro nobis
Regína sine labe origináli Ora pro nobis
concépta Ora pro nobis
Regína in cáelum assúmpta Ora pro nobis
Regína sacratíssimi Rosárii Ora pro nobis
Regina familiae Ora pro nobis
Regína pacis
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi
Párce nobis, Dómine
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi
Exáudi nos, Dómine
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi
Miserére nobis
Mater misericórdiae,
Vita, dulcédo, et spes nostra, salve.
Ad te clamámus
éxsules fílii Hévae.
Ad te suspirámus,
geméntes et fléntes
in hac lacrimárum valle.
Éia érgo, Advocáta nostra,
íllos túos misericórdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum,
benedíctum fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsílium, osténde.
O clémens, o pia,
o dulcis Virgo Maria.
Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix.
Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus
Concéde nos fámulos tuos, quáesumus, Dómine Deus,
perpétua mentis et córporis
sanitáte gaudére, et, gloriósa beátae Maríae semper vírginis
intercessióne, a praesénti liberári tristítia et aetérna pérfrui
laetítia.
Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
PATER NOSTER,
qui es in cælis,
sanctificétur Nomen Tuum,
advéniat Regnum Tuum,
fiat volúntas Tua,
sicut in cælo, et in terra.
Panem nostrum quotidiánum
da nobis hódie,
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris, et ne nos indúcas in tentatiónem, sed líbera nos a malo.
Amen.
AVE, MARIA,
grátia plena,
Dóminus tecum.
Benedícta tu in muliéribus,
et benedíctus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta María, Mater Dei,
ora pro nobis peccatóribus,
nunc et in hora mortis nostræ.
Amen.
GLORIA PATRI,
et Fílio
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio,
et nunc et semper
et in sæcula sæculórum.
Amen.
I commenti sono chiusi.